JURAMENTUM

JURAMENTUM
JURAMENTUM
in iudiciis et actionrbus, apud omnes semper gentes, cum circalitigantes, tum circa testes, non exigui usûs fuit: Unde Arist. μετα θείας παραλήφεως φάσις ἀναποδεικτος, cum divina sibi assumptione Dictio non demonstrabilis, Rhetoric. ad Alex.c. 18. Aliis, veluti proverbio, Μαρτυρία θεοῦ παρὶ προάγματος ἀμφισβητουμένου, Testimonium Dei, de re conroubersa; et, Τὸ πίςτεως βεβαιότατον σύμβυλον, Fidei fir missimum sigillum, apud Philonem Iud. de Allegoria l. 2. etc. Quemadmodum Auctori Epistolae ad Hebraeosc. 6. v. 16. καὶ αὐτᾶς Πάσης ἀυτιλογίας πέρας εἰς βεβαίωσιν, Omnis controversiae finis, in confir macionem Sed ritus Iurandi apud varias Gentes varius fuit. Apud Rom. sollenne iusiurandum in Capitolio concipiebatur, Plin. l. 2. c. 7. Idque praesertim, cm adigendi in acta Principum cives erant Kalendis Ianuariis Tac. Ann. l. 16. c. 35 Iurabant autem ibi per Iovem Capitolinum, quem Plin. fulminantem vocat, quod in periuros telo trisulco erat armatus. Cum foedera sacirent, tenebant, iidem lapidem silicem in manu, sicque per Iovem lapidem in haec verba iurabant. Si sciens fallo, ium me Diespiter salvâ urbe arceque bonis eiciat, uti ego hunc lapidem. Ubi quidam per lapideum Iovis simulacrum, alii per vivum lapidem, i. e. qui se daemonis instinctu movebat, iuratum fuisse volunt. Eodem modo Iudex, in Comitio, ad aram, quae Puteal libonis dicebatur, iurare solebat, se ex lege iudicaturum: Litigator dein uterque iurare iussus est, quod Calumniae iuramentum vocabatur. Nam Actor quidem iuravit, se litem ex aequo et bono
aestimaturum: Reus vero, se iniuriam non fecisse; quorum illud Athenis προομοσία, hoc ἀντωμοσία, utrumque διωμοσία dictum est, annotante Sam. Perito Comm. in LL. Attie. l. 7. tit. l. Quo ordine quove ritu a militibus iuratum fuerit, docet Caes. de Bell. Civ. l. 3. c. 4. Princeps Labienus procedit; iuratque eum se non deserturum, eundemque casum subiturum, quemcumque ei Fortuna tribuisset? Hoc idem reliqui iurant Legati, boc Tribuni militum Centurionesque sequuntur utque idem omnis exercitus iurat. Enses autem iuraturi vibrabant, quo significarent, districtis gladiis ulciscendam sacramenti violati fidem. Unde Amm. Marcell. l. 21 c. 5. Iussique universi in eius nomen iurare sollenniter, gladiis cervicibus suis admotis; sub exsecrationibus diris, verbis iuravêre conceptis etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. cum Paralip. Thom. Dempst. passim. Addo saltem, iuravisse, apud Rom. Consules ineuntes, in Leges; decedentes eiurâsse. Unde de Traiano Plin. in Panegγr. Imp. ergo et Caesar et Aug. et Pontifex Maximus, stetit ante gremium Consitlis (decedentis) seditque Cos. Printipe ante se stante: et sedit inturbatus, interritus, et tamquam ita fieri soleret. Quinetiam sedens stanti (Principi) praeivit iur amentum: et ille iuravit, expressit explanavitque verba, quibus caput suum domum suam, si scienter fefellisset, Deorum irae consecraret, uti locum restituit Ioh. Frid. Gronov. Observ. l. 4. c. 16 Nempe iuravit, Traianus, ut Cos. alias neque Romanos, neque CP. Impp. Senatui iurâsse aut Populo, quod quidem Livineius, Meursius. Alii, voluêre, ostendit Idem ibid. etc. Apud Athevienses Ο῞ρκος, (quem Eridis filium finxit Hesiod. cum sit omnis contentionis terminus, Heb. c. 6. v. 16.) s. Iusiurandurn, duplex erat, magnum et parvum. Magnum, cum vel liomines per Deos, vel Dii per Stygem iutabant: Hesiod. in Theog.
Α᾿υτὴν μὲν γὰρ ἔςθηκε θεῶν μέγαν ἔμμεναι ὅρκον.
Huius auctorem Iovem ferunt, qui vel a Styge eiusque filiis contra Titanas adiutus, vel eius haustu, in pugnae calore, levatus, hanc iurandi formulam Deorum turbae praescripserit: per quam si quis peierâsset, 9000. Annorum in Inferis poenas dedisse, refert Serv. Imo ipse Iuppiter, eidem se cum reliquis legi subiciens, destinatam sibi cum suis cultoribus poenam praescius perhorruit, ut loquitur Minut. Felix. Et talis proprie dicebatur ὀμνύειν, testesque invocabat Deos et vindices, additâ aliquando imprecationis formulâ, si sciens fefellisset. Telemach. apud Homer.
Ο᾿υ μὰ Ζὴν Α᾿γέλαε, καὶ ἄλγεα πατρὸς ἐμȏιο.
ubi per Iovem, et patris sui calamitates iurabant. Mulieres per Iunonem, vel Dominam Dianam Iurare solitae erant: exemplo Clytemnestrae apud Eurip. in Electra, μὼ την` Δέποιναν Α῎ρτεμιν. Viris, veteri Solonis lege, per quos iurare liceret, tres sanciti sunt Dii: Τρεῖς θεοὺς ὀμνύναι Ι῾κέσιον, Καθάρσεοτ, Ε᾿ξακεςτήριον, Per tres Deos iuranto, per Supplicem, per procuratorum, per Averruncum: s. potius unus Deus Iuppiter ὅρκιος, qui tribus his nominibus erat insignitus, Custos enim Iuramentorum princeps hic Deorum habitus est, quod non solum ex voce ipsa, quae quasi Iovis Iurandum dicitur, sed et ex Eurip. in Medea pâret, v. 170.
--- --- Ζῆνάθ᾿ ὃς ὅρκων
Φνατοῖς ταμίας νενόμιςται.
--- --- Iovemque qui iuramentorum
Mortalibus custos creditus.
Interim adeo non contenti suo Iove mansêrunt, ut non solum per reliquos quoque Deos iurarent: Ephebi quidem, per Agraulos, Enyalium, Martem; Iovem, Nutritiam terram, Dianam; Heliastae per Iovem, Neptunum, Cererem; reliqui Iudices per Apollinem Patriuni, Cererem, et Iovem Regem etc. sed et animas eorum, qui in hostico essent Mortui, testes invocarent: ut Demosthenem μὰ τοὺς εν Μαραθῶνι, per cos, qui in Mar athonia obiêre pugna, iuravisse legimus. Quemadmodum et apud Rom. non tantum per Deum, sed etiam per salutem suam, item per caput suorum, aut filiorum suorum: inprimis per salutem aut genium Principis iuratum est. Quod postermum etiam in Christianis factitatum esse, docet Tertulliau, Apologet. c. 32. sed hoc discrimine, ut per salutem Caesatis Deum, qui Caesaris salus est et per quem valet, intelligerent. Aliquando Athenienses, fiduciam causae suae ostentaturi, patri adversae optionem dabant nominandi sibi Deum, per quem iurati vellet, hoc modo: Ο῎μνυμι μὲν τινὰ τῶ θεῶν, ut videre est apud Platon. in Phaedro et Aristaenet. l. 2. Ep. 2. Euxithei ad Pythiam. Nonnumquam per plures simul, ut visum supra: quandoque per omnes suos XII. Deos, μὰ τοὺς Δώδεκα, quod in vulgari usitatum erat colloquio iurabant, Aristoph. Equit. quemadmodum Lacones per τὼ Σιὼ, binos suos Deos, Castorem Pollucem. Cum expediendarum litium causâ publice iurandum esset, Dii quidem manus in altum tollebant, unde Apollo apud poêtam Lachesin rogat χεῖρας ἄντεῖναι; imo ipse DEUS in Scripturis istiusmodi verbis uti solet. Homines vero, manu altari impositâ, si publicum esset iusiurandum, iurabant: sin privatum manum eius, cui iurabant, tangere erant soliti, more quoque Romanis usitato. Sic Menelaus apud Euripid. iuramentum ab Helena, exposcens, ait v. 834.
Ε᾿πὶ τοίς δὲ τοῖς νῦν δεξιᾶς ἐμῆς θίγε.
Dein Iuramento sollenni defungentes, caprum Diis, per quos iurabatur, vel arietem vel capram sacrificabant, vel etiam ex triplici hoc animalium genere simul victimas offerebant, s. singulas s. ternas: Quemadmodum Romanis porca inprimis in hunc usum placuit, etc. Parvum, Gr. Μικρὸς ὅρκος vocabatur, cum per creaturas iurabant: Viz. per Cramben, per Anserem vel Canem, quod Socrati usitatum: per solum, cui insistebant: unde Hippolitus apud
Eurip. καὶ πέδον χθονὸς ὄμνυμι: per retia aliaque instrumenta: inptimis per caput: ut apud Virg. Aen. l. 6. v. 459. l. 7. v. 334. et l. 9. v. 300. legimus,
Per caput hoc iuro (per quod Pater ante solebat.)
Utrobique solebant iurantes, vel per ignem manum traducere, vel ferrum candens Gr. μυδρὸν manu tenere, persuasi bonâ side iurantibus neutrum nociturum, s. ut Schol. Eurip. in Hel. ait, τοὺς μὴ ἐνόχους τῷ ἁμαρτήματι εν τούτοις μὴ ἀλγεῖν: quem ritum etiam veteres Saxones laudâsse notum. Aliquando ferrum in mare proiciebant, significantes tam diu se iuramenti fidem servaturos, quamdiu ferrum esset in mari mansurum. Callimach.
--- μέχρις τὲ μένη μέγας εἰν ἁλὶ μυδρὸς.
Nonnumquam etiam iuramento chartae inscripto, hacque in aquam proiectâ, de iurantis sinceritate edoceri volebant: si enim scheda supernataret, credebant sancte iuratum: periurii vero signum habebant, si illa mergeretur. Quo facit, quod Poeta de Atheniensibus memorat, illos tripodi iuramento inscripro, illum Delphos misisse,
Μνεμεῖα θ᾿ ὅρκων, μαρτυρήμαθ᾿ Ε῾λλάδι,
Monumenta iuris iurandi, et testimonia Graeciae, etc.
Vide Franc. Rossaeum Arch. Att. l. 6. c. 4. et seqq. Circa Iuramentum vero religiosi admodum fuêre utrique qui proin, ne vel tantillâ se aberratione polluerent, quum iusiurandum concipiebant, considerabant attente et perpendebant verba sua, ac ne quâ tamen calumniâ aliter explicari possent, mente se potius, quam lingua, iurare affirmabant, in ea, quae sentirent tantum, iusiurandum concipere se, non item stricte verba accipienda esse. Erat ideirco formula usitata, Si sciens fallo. Sic enim in omni iuramento mentem proprie praestabant, nec obligabant verba nisi conspirantia cum ipsa mente. Unde qui sciens fallere non videtur, peier are non videtur, l. 6. D. de Iureiur. quam in rem vide Cuiac. in Observ. Hinc Pind. Olymp.
Αὐδάσομαι ενθοναον λόγον ἀλαθεῖ νόῳ
τεκεῖν μῆ τιν ἑκατόν γ᾿ ἐτεων πόλιν
φἱλοις μᾶλλον ε̑υεργέταν πρακῖσιν.
Et quia τὸ δυνατὸν solum praestatur, idcirco et huius conditionis mentionem quandoque faciebant. Praeterea, ne post Mortem etiam eorum manes tacitâ vi obligari viderentur, mortem quoque excipiebant. Hine Achilles, apud Homer. iurat,
Οὔτις ἐμεῦ ξῶτος κλ.
Vide quoque Eurip. l. 1. ubi totam Vett. Iusiurandi religionem clarissime explicatam habes, indeque inter alia discas, praeivisse quandoque iusiurandum, qui illud deferebant, et Deos etiam ipsos, per quos iurari volebant, sibi, nonnumquam nominâsse. Ibi ergo Medea τὰ ἀδύνατα excipit mortemque verbis ζῶν ἑκουσίω τρόπῳ Desid. Herald. ad Arnob. l. 5. Apud Hebraeos, aliquando elatâ manu iurabant, ut de Abrahamo legimus Gen. c. 14. v. 22. et Deo ipso, Ps. 106. v. 26. Nonnumquam, qui alteri iurabat, manum sub femore illius posuit, uti Eliezerus servus Abrahami, Gen. c. 24. v. 5. et Iosephus Iacobo patri iuraturus, c. 47. v. 31. ut de Atheniensibus suprâ et alibi de Poenis Romanisque ab Eruditis annotatum est. Iurabant autem per solum Deum, ut apparet ex Esa. c. 45. v. 23. et Rom. c. 14. v. 11. unde prisca formula: tribue gloriam Iehovae, Ios. c. 7. v. 19. et Ioh. c. 9. v. 24. gloriam nempe omnipraesentiae, veracitatis iustitiae ac omnipotentiae eius: Quae causa, quod nemini temere iuramentum deferebatur, neque nisi extremâ necessitate urgente. Sequioribus postea temporibus, cum mores populi in peius irent, gloria haec soli DEO debita ad alia quoque transferri coepit. Unde per creaturas varias, Hierosolymam inprimis, Templum, aurum Templi, Altare, et donum in Altari, quod Corban dictum, circa tempora SERVATORIS nostri Iudaei iurare soliti sunt. E quibus ultimum inprimis iuranmdi genus a Scribis et Phariaeis magni est habitum, ut apparet ex Matth. c. 23. v. 18. et Iosepho c. Appionem l. 2. Imo quamvis honor parentum divinâ Lege iniunctus liberis esset, tamen si quis horum ad contrarium se obstrinxisset iureiurando Corban, a lege immunis habebatur. Hinc Iureiurando hoc se non raro obstrinxisse, huic vel illi homini nihil commodi se praestitutos, legimus apud Philon Iudaeum de specialibus LL. p. 595. Porro usitatum fuit diras aliquas vel exsecrationem conditionatam iuramento annectere, ut Saul fecit 1. Sam. c. 14. v. 45. Ita faciat mihi Deus et ita pergat. Aliquando tamen subintelligenda relinquebatur, ut Gen. c. 14. v. 12. et 23. Iuravi, dira mihi imprecans, si vel filum vel corrigiam calceamenti accepero: quo pacto prior Iuramenti pars negativa redditur, Non recipiam filum vel corrigiam. Sic Ps. 95. v. XI. Iuravi in ira mea, si intraverint in requiem meam, i. e. non intr abunt in requiem meam, Vide Hebr. c. 3. v. 18. Ita explicari commode potest difficilis ille locus Matth. c. 15. v. 5. δῶρον ὃ ἐαν ἐξ ἐμοῦ π᾿φεληςθῆς, Per Corban, si quidquam tibi prodero. Ubi Eruditi interpretantur ὅ ἐὰν Si quicquam: quemadmodum ὅς ἐὰν, Si quisquam, Matth. c. 10. v. 14. etc. 23. v. 18. Ut exsecratione subauditâ sensus emergat, Per Corban nihil tibi prodero. Nec obstat, quod in textu Originali, sit Κορβᾶν, non εν Κορβᾶν vel per Corban: istiusmodi enim ellipses in iurandi formulis non esse inusitatas, notum est, vide Drus. de tribus Sectis l. 2. c. 17. Thom. Godwyn. de Ritib. Hebr. l. 6. c. 6. etc. In Christianismo veteri, disciplina Iuramentorum maxime fundata erat verbis Christi, quibus
Legem Iudaeorum vett de periurio, commentis non paucis a Magistris inquinatam, ex Iudaismo genuino ac vero explicuit, Matth. c. 5. v. 33. quod totidem fere verbis repetit Iac. c. 5. v.
12. ubi monet, πρὸ πάντων, ante omnia, iuramentis abstinere; prohibetque per caelum ac terram Iurari, aliudque omnino iuramentum vetat. Unde, ut et ex verbis Christi, Iudaeos per caelum, terram, caput, in more habuisse iurare colligimus. Sed quisnam eorum integer sensus, controversum. Si enim, de non omnino iurando, simpliciter capiatur, undenam aliquoties testem Deum eiusque praesentiam invocat Paul,us, Rom. c. 1. v. 9. 2. Cor. c. 11. v. 30. Gal. c. 1. v. 20. Atque auctor ad Hebraeos l. c. de Iuramento diserre loquitur, ut cuius in controversiis monibus decidendis usus sit maximus atque omnino legirimus. Ita etiam Christiani primitivi, qui per Gemum aut Fortunam Caesaris, quoniam pro Daemonibus sumebantur voces illae, iurare renuerent, per Salutem eius libenter iurabant: et perinsigne est exemplum postea Athanasii, de Deo palam ab eo iuraro, ubi ad Constantium Caesarem, Μάρτυρα τὸν θεον ἐπικαλοῦμαι ἐπὶ την` ἐμαυτοῦ ψυκὴν etc. Deum testem invoco in animam meam etc. numquam in te me malum fecisse, apud Constantem, fratrem tuum etc. Addens aliquoties, Μάρτυς ὁ Κύριος καὶ μάρτυς ὁ Χριςτὸς αύτοῦ, est testis Dominus, et testis Christus eius, ad formulam illam Samuelis, 1. Sam. c. 12. v. 3. Etiam Christianum morem receptum indicans, Α῝ γὰρ ὡς θεοῦ παρόντος λαλοῦμεν, τοῦτον ὅρκον ἔχομεν ἡμεῖς Χριςτιανοὶ In eis quae, ut Deo praesente, loquimur, eodem iur amento utimur nos Christiani. Et Syneisus Prolemaidis circa A. C. 400. Ep. saepius νὴ την` ἱεράν σου κεφαλὴν, per Sacrum tuum caput aliterque in Ep. 49. 95. et 103. etc. iurat. Accedunt quam plurima, tam apud Patres Orientis, Occidentisque, atque in Conciliis integris, quam in Christianorum Principum Constiutionibus ac adhibito passim cum in Foro, tum in Foederibus, usu apertissime ostendunt, illud ne Iur ate omnino, non aliter acceptum esse, quam ut id, quo Iurationis genera omnimoda neutiquam interdicerentur. In Oriente quoque Veterum Canones ὃρκους duidem Ε῾λληνικοὺς, per. Gentilium Numina iuramenta, verabant, alia interim ultro admitten tes, ram per res alias (modo non per Daemonas aut res pro Dae monibus habitas) quam per Deum O. M. ut per caput, per vitam. Sed in Occidente, circa Annos abhinc 850. non semel vetitum est, per vitam Regis et filiorum eius, iurare, etc. Consule in verba Chirsti allata, prae aliis, Hugon. Grot. Postquam autem Christo nomen dederant Caesares, Iuramentum instituêrunt militare per Deum et Christum et Spiritum Sanctum, et per Maiestatem Imper atoriam (loco antiqq. formularum, per genium, per fortunam, per salutem etc. Ita apud Veget. de Re Mil. l. 2. c. 5. Mittimus hîc, Principibus Christianis usitata, sollennia as peculiaria iuramenta, ut per vultum S. Lucae, per pedem Christi, per Sanctum hunc vel illum aliaque nimis crebra. Inolevit vero tandem, ut quemadmodum Pagani sacris ac mysteriis aliquot suis aut tactis aut praesentibus iurare solebant, ita sollenniora Christianorum iuramenta fierent, aut tactis sacrosanctis Euangeliis, aut inspectis, aut in eorum praesentia, manu ad pectus admotâ, sublatâ vel protensâ. Atque id corporaliter s. personaliter iuramentum praestare dictum est, ut a iuramentis per Ep. aut in scripris solummodo, praestiris distingueretur. Iurisconsulti Graeci dixêre, σωματικῶς, καὶ τῆ ἀληςθείᾳ ὀμνύειν. l. 10. tit. Basil. 25. §. 3. ita discriminantes ab eo, quod erat, ubi ενεγράφη τῷ συμβολάιῳ μόνον ὁ ὅρκος. Ex Iure Caesareo vetere, ut hodieque frequentius, iurabant in Foro alibique, ubi sollennior iuramenti usus, ἁπτό μενοι τῶ ἁγίων Ε᾿υαγγελίων. tangentes sacra Euangelia, Iustin. Novell. 124. c. 1. etc. Accessit dein clausula illa, Ita me Deus adiuvet et haec suncta Euangelia, aut et ea quae codice in hoc continentur, et pro persuasionis discrimine, et omnes Sancti, In primis observandum solene illud Procerum in Hispaniis de societate ac συμμαχίᾳ ineunda iuramentum, in quo praeibat Pater patratus et demum --- Si prior defecero, certo consilio illo die vos Supericorpus in hoc saeculo, in suturo animam diris cruciatibus mactate; vires verbaque desiciant, facite; in pugna equus arma, calcaria, subditi, cum opus esset maxime; apud Ioh. Marian. de Reb. Hisp. l. 15. c. 18. Quo dicto, societatem sic ineuntes, dicebant Amen. Nonnumquam etiam divinam hostiam in duas partes divisam, uterque sociorum libabat. Alii per res sanctas, ut Sanctum aliquem, Reliquias, Crucem, Altare, Hostiam, iurandum solum volunt; alii etiam per res creatas alias, nec iuramentum sic conceptum non obligare; alii nec per creaturas iurandum, Caus. 22. q. 1. c. 9. et 10. Ili iurando vero, manus extensionis, quae saepius cum pectori adhiberl, tum in aere libero fierisolet, exemplum videtur vetustum in Apologia Athanasii, Tom. l. p. 674. Καὶ την` χεῖρα ἐκτείνας, ὃ μεμαςθηκα παρα τοῦ Α᾿ποςτόλου, μάρτυρα τὸν θεὸν ἐπικαλοῦμαι etc. Et manum extendens, quod didici ab Apostolo, Deum testem invoco etc. quamvis Apostolicum illud non tam ad iuramentum, quam ad apologiam ipsam spectar. Neque vero solum per se ipsos, sed etiam per alios, liomines nonnumquam iurant. Interdum enim id per Procuratores fieri solet, in aut per animam Doimini, Speculat. l. 2. Partic. 2. tit. de Iuram Cal. § 4. Ita cum Isabella Henr. III. Angl. Regis Soror Fird. II. Caes. desponsanda erat, Legati, eam heic. circa rem, Caesarei Westmonasterii confirmârunt matrimonium, in Animam Imp. inter posito Iuramento. offerentes ei ex parte ipsius Imp. annulum sponsalem. Quem cum in eius digito posuissent, pronuntiavêrunt eam Imper atricem etc. apud. Matth. Paris. A. C. 1235. Cuiusmodi et alia occurrunt exempla. Aequiparari etiam solet, interpositio fidei, per honorem, sidem, Iuramento sollenniori etc. Alienae autem persuasionis homines per id, quod venerantur illi, adiurari consuevêre: cuius rei prodigiosum est exemplum in Iure Graeco-Rom. Tom. l. p. 119. ubi Iudaeorum quilibet in forensi negotio adiurandus, rubo cingendus fuit et καβαλλικεύειν τὸν ἀσκὸν καὶ ἐμβαίνειν εἰς την ςθώλαςςαν καὶ πτύειν την` περιτομὴν ἀυτοῦ τρίτον, Culeo s. utri inequitare et mare ingredi debuit, ac Circumcisionem suam ter conspuere, ac iurare, per Barase, Baraa, Adonai, Elori; qui traduxit siccis pedibus Israelem per mare rubrum etc. Per eam legem, quam Adonai dedit:
et actum conspuendi circumcisionem corporis mei: et rubum, quo cinguntur lumbi mei: Non falso aut mentiendo iuro Nomen Domini Sabaoth. Sed si falso iuro, exsecrandi sint posteri mei ventris; more caeci parietem palpando quaeram et instar eius, qui oculos non habet, cadam. Cum hisce omnibus tellus aperiat os suum, meque obsorbeat ut Dathan et Abiran. Aliudque ibidem sequitur, ex libro Eparchico s. Praefectorio consimile, sed brevius. Ruto autem ibi etiam Iudaeus iurans cingitur, et iurat κρατήσας εν ταῖς χερσὶν αὐτοῦ τὸ μεγαλεῖον, tenens in manibus suis Rem Magnam,
augustam, i. e. Legis Codicem. Et haec quidem ad tempora pertinent Basilii Iunioris et Constantini Porphyrogennetae Impp. s. A. C. 980. Apud Christianos vero posteros obtinuit, ut absque ritibus illis rubi, culei, maris, adiurarentur Iudaei, in Foro Christiano, Secundum Legem, suam, super decem praeceptis Mosis, vel sic Iuras tu per Deum Patrem omnipotentem Sabaoth? vel, per Deum, qui apparuit Mosi in rubo? vel per verum Adonai patrem? vel, per Deum Elohim etc. quibus respondendum a Iudeo, Iuro, vel sic, Si culpabilis es et periusus, sis dispersus inter Gentes, et moriaris in terra inimicorum turoum et sic te terra absorbeat, sicut Dathan et Abiran. Cui respondendum, Amen. Vel sic, Te lepra apprehendat, sicut Naaman Syrum; vel Habitatio tua et fiat deserta; vel, Veniant super caput tuum omnia peccata tua et parentum tuorum, et omnes maledictiones, quae in Lege Mosis et Prophetarum scriptae sunt, et semper tecum maneant: respondente Iudaeo, Amen. Vide Durand. Specul. l. 2. tit de Iur. Cat. § 3. n. 17. Bartolum ad L. iurari D. tit. de Iure. et Marquard. de Susanes de Iudeis Part 2. c. 5. §. 10. Mauris vero s. Mahumedanis deferri olim solebat in Hispania, a Christianis, iuramentum in hunc fere modum, ut in Alphonsinis legitur Partit. 3. tit. 11. l. 21. Tam is, qui deferret, quam Maurus adiurandus sistebant se coram Mesquita Mahumedana, si loci opportunitas ferret, aliove in loco a Iudice praestituto, ubi Maurus, in Mer. versus, manu sublatâ, ac etiam per Deum suum et sacra adiurabatur, Iuras me tu Fulan Moro, por aquel Dios etc. quibus is respondebat, Assi lo iuro, ipsique iuramento primâ personâ a se repetito, subiciebat, Amen. At non omni tempore iurabatur olim: inoleverat enim apud Christianos mira disciplina, de temporibus amplioribus, quibus in litibus iurare non erat permissum. Unde legitur in Conc. apud S. Medard. habito, de quo vide Burchard. Decret. l. 12. c. 20. Decrevit S. Synodus, ut a Septuagesima usque in actavam Paschae, et ab Adventu Domini usque post consecratos dies: nec non et in Ieiuniis Quatuor temporum et in Letania maiori et in diebus Rogationum, et in diebus Dominicis, in fide, concordia et pacifieatione, nullus super sacra iurare praesumat. Quod item transcripsit Gratianus, Caus. 22. Quaesi. 5. can. 17. nisi quod habet, ab Adventu Domini, usque in Octavam Epiphaniae et nullus super sacra Euangelia iuret, etc. Sc. Placita saecularia et potestas Iudicaria, per tempora ista, quiescebant. Eratque non dissimilis apud veteres Rom. de Feriis sollennibus, disciplina, ut videre est, apud Macrob. Sat. l. 1. c. 16. Ac. de Sabbathis diebusque pridianis atque aliis festis circa hanc rem apud priscos Iudaeos, similiter res certa est. Unde in Christianismo olim obtinnit Honorii et Theodosii Min. A. A. sancitum A. C. 409. quo, die Sabbathi ac reliquis suo tempore, quo Iudaei cultus sui reverentiam servant, neminem aut facere aliquid aut ulla ex parte convenire debere praecipitur, L. 3. C. Theodos. l. 2. tit 8. et C. 8. tit. 8. Sub vicennium quoque ante, s. A. C. 389. Rescripto Valentiniani, Theodosii et Arcadii AAA. vacationis intervalla aliquot eis, quae in Canonibus iam memoratis occurrunt, satis similia, praeter dies Dominicos (quibus item lites prohibentur a Conmstantino) et Principum natales ac Imperii ortus, habentur, l. 7. C. Iustin. tit. de Feriis, 1. 2. C. Theodos. et tit. 8. etc. Quod ad Mahumedanos, iuxta disciplinam illorum ipsiusque Mahumedis exemplum, cum per Deum, tum per creaturas; varie iuratur. Lex habetur in Alcorano, Azoar. 34 Lat. 24. Arab. de Iuramento Forensi, in causa adulterii: mariti
accusantis, qui testibus careret, testimonio, quarer ionvocando ac iurando, per Deum se verum dicere; quinquies adiectâ imprecatione, ut maledicat ei, Deus, si mentiretur Uxoris accusatae; quater similiter Deum testando, maritum suum falso iurâsse, quinquies itidem imprecando, ut irascatur ei Deus, si is fuerit veridicus; quo praestito illa absolvenda. Iurat autem Mahumedes ipse, per Angelorum ordienes, per Alcoranum, per ventos, per nubes, per aequoris naves, per caelum, per stellas; passim l. c. item per montem (Sinai, ut Interpretes volunt) librumque lineariter in chartis subtilissimis scriptum (Paraphrastes exponit, per Legem et Alcoranum) per domum superne aedificatam (quam Paraphrasten collocatam esse ait in caelo sive tertio sive sexto sive septimo, locumque esse, ubi Angeli septuagies mille, per vices, Mecae felicitatem quottidie procurant) et tectum excelsum (Caelum ipsum) et mare repletum. Porro, per stellam Vespertinam, per occasum stellarum (ubi adicitur, magnum hoc esse sacramentum) per calamum, per diem Resurrectionis et per animam Ream: per Auroram, per noctem decimam (forte decimam decem dierum peregrinationis sollennis ad Mecam) per par et impar et noctis transitum etc. per quae et qualia nunc se, nunc Deum O. M. impie inducit quasi iurantem, ut item et per Mecham, per Solem, Lunam, Ignem, Caelum, Terram, Noctem, Animae creationem, per Persica poma et olivas. Sed de iuramentis his Alcoranicis, plura apud Guadagnolum. Adeo ut per Deum, ita per res alias, ex disciplina hac semper licuerit iurare. Inde ad Iacobum Consiliarium, cum se occidisse Ulvaeum affirmaret, Mahumed, Almanadi Chalifa, qui id iusserat, Iura, inquit, per caput meum, Elmac. in Saracen. Hist. l. 2. c. 4. Sic Abugiafar Haran Raiiol Giafarem de starn Iahiae custodiae traditi respondentem, adiurat, an per Vitam meam? Ibid. c. 6. Et Avicenna, Iuro per vitam meam, quod si Deus mitteret Prophetam etc. Sic Achemetes Turc. Imp. foecus, inter se et Henr. IV. Gall. Regem initum, firmat iuramento, per Deum ommpotentem, creatorem caeli et torrae, per animas Avorum nostrorum Proavorumque etc. De aliis
gentibus, quaedam dicemus infra Adicio hic saltem, miseros Gentiles Deorum suorum mysteriis sub Iuramento olim se addicere consuevisse. Sic enim iuratum esse in foedis iolis Bacchanalibus Romae, ??? Cos. Posthumio intetfectis, legitur apdu Liv. l. 39. c. 6. 9. et 15. ubi inter alia sacramentum sollenne dictum, et a Principibus Sacerdotum praelectum fuisse, Carminis sacri nomine, innuitur? Qui tantum mitiati erant, et ex carmine sacro, praeeunte verba Sacerdote, precationes fecêrunt (h. e. mysteriis se et sceleribus addixerant) in quibus coniur atio nefanda in omne facinus --- continebatur; nec earum rerum ullam rem in quas iureiurando obligati erant, in se aut alios admiserant, eos in vinculis relinquebant. Qua dere vide plura apud C. Barth. ad Stat. Theb. l. 4. v. 397.
--- Et urges! alium tibi Bacche furorem.
Iuravi.
Et ut de Periurio hîc nil dicam, ut de quo suo loco: verbo saltem moneo, cum temere blasphemeque iurandi licentia sequiori aevointer Christianos ipos increbuisset, capitis supplicio eam fuisse coercitam Novellis Iustiniani, uti docet ex iis Iulianus Patricius Constituit 71. Sic Phil. Aug. Gall. Regem profanas aleatorum et Curialium blasphemias sic abhorruisse, ut etiam Milites i. e. Equites, se praesente tale quid committere ausos, continuo in profluentem proici iusserit, scribit Rigordus. Iamque ante ipsum, in eadem Gallia blasphemos homines pro infamibus habitos, discimus ex Capitulis Car. Calvi. De iisdem Wisigothorum LL. sic sonant l. 12 tit. 3. c. 2. Quicumque quocumque modo blasphemiam dixerit, eum centenis decalvatum flagellis subiciant, et ardua in vinculis constitutum per petui exilii conter ant (Iudices) aerumnâ, rebus et possessionibus Regio fisco mancipatis vide eun. Barth. ad Stat. Theb. l. 5. v. 329. et de Auglis infra aliquid, ubi de Linacro Thoma.
--- Et multum cineres iurare sepultos.
Medio aevo Iuramentum non raro, venit nomine Purgationis Canonicae, sicque Purgationi Vulgari, cuiusmodi sunt, Duellum, fer rum candens aliaque id genus, opponitur, Sacramentum item saepe et Sacramentum purgationis appellatur apud recentioris aevi Scriptores. Et quidem, si maioris momenti res esset, non solus, s. ut vulgo dicitur sola manu suâ iurabat reus: sed alii quoque deligebantur, qui id ipsum, quod ille, perinde iurarent; vel saltem sacramento affirmarent, quae ille iuraverat, vera esse se credere, Sacramentales, Sacramentarii, Iuratores etc. dicti. Cuiusmodi testes, prinusquam ad Sacramentum admitterentur, examinari consuevisse a Iudicibus, discimus ex Notitia A. C. 818. apud Perard. p. 36. Dicebantur autem hi porro, si a reis eligerentur, Advocati, si ab accusatore, Nominati vel Denominati: augebaturque numerus eorum, pro rei, vel cause, de qua agebatur, momento, unde suâ manu, unicâ manu, tertiâ manu, usque ad treccntesimam, iurâsse reperiuntur, apud C. du Fresne laudatum, varii, pro causae ratione. Quo vero pacto rituve id factum, docet L. Alemannica tit. 6. § 7. Illi Coniur atores manus suas super capsam ponant et ille solus, cuius causâ requiritur, verba tantum dicat, et super omnium manus suam manum ponat, ut sic illi Deus adiiuvet vel illae reliquiae, ad illas manus quas comprebensas habet, ut de illa causa quâ interpellatus est, culpabilts non sit. Iurabant autem ieiuni, et discutiebantur a Iudice, ut est in Capituloar. Aquisgran. A. C. 787. c. 26. etc. idque in Aedibus sacris, variis cerimoniis adhibitis, ut videbimus. Horumque quaedam dicebantur Iur amenta corporalia, σπματικοὶ ὄρκοι Balsamoni quod tactis, s. inspectis SS. Euangeliis, Cruce vel SS. reliquiis admotis, sublatâ aut protensa manu, praestarentur; atque ita distinguebantur a Iuramentis, quae instrumento fiebant: item a Iuramentis Sacerdotum, qui in Conc. Meldensi, super Sacra s. corporaliter iurare vetantur: quemadmodum apud Rom. olim Flamines Diales iurare non cogebantur, sed eorum verbis non stare religio erat, A. Gell. l. 10. c. 15. quod et de Pontificibus Hebraeorum infra ostendemus, ubi de Pontificali dignitate. Quamvis iurâsse interdum Episcopos ad S. Euangelia, conster ex Actis. Alex III. apud Baron. A. C. 1177. etc. Vide quoque supra Iudicium Dei: Plura vero hanc in rem infra, in voce Sacramentum; uti de Iuramento Fidelitatis, in voce Homagium.
Varii iurandi modi ritusque variarum Gentium,vetiti omnes,
paucissimis exceptis, apud Auctores passm obvii.
A. Per Aglauron, iuravêre Attici, Hesych. vide supra. Per Allium Aegyptii. Ad Altare et super Altari, iuratum paganis Christianisque; de paganis vide infra in voce Ara. Christianorum ritus hîc non unus semper idemque. Namque, ad Altare capite suo in clinato iurandi modus, occurrit in Iudictis Withredi Regis Cantuar. c. 21. ad Altare unâ manu, alterâ ad iurandum paratâ, Ibid. c. 19. et 20. Super Altare consecratu, in Usaticis Baricinonensibus MSS. c. 43. Super Altare manibus positis apud Bignon. Formul. 3. 33. et 41. Sic Vett. cum iurabant, retigisse aras, docet Virg. Aen. l. 12. v. 197. Alii. Coram Altari, apud Vilh. Malmesb. l. 2. c. 6. In Altari, in L. Alemann. tit. 7. § 2. Super plura Altaria, apud Greg. Turon. l. 5. c. 49. ubi in tribus altaribus: in LL. Hoeli Boni Regis Walliae c. 26. ubi in septem: in Flera l. 2. c. 63. ubi super novem: apud Radulsfum de Dicero A. C. 1040. ubi in quindecim altaribuws, iuratum legimus. Pluries vero iurare compellebantur, qui Sacramentales habere non poterant, qui pro eis iurarent. Ita porro iurabant super Altaria, ut iis superposita essent sancta Euangelia, quae manu contingebantur: quod omnino improbat Chrysostomus Homil. de Iuram? Interim apud recentioris aevi Christianos maxima huius iuramenti religio erat. Formulam Ep. Arsenii Ep. Hortensis, de Ingeltrude Bosonis uxore, hanc exhibet: Iuro ego Engeltruda--- D. meo Nicol ao summo Pontifici et Universali Papae, per Patrem, et Filium et Spiritum S. et haec sancta quatuor Christi Dei Euangelia, quae ore osculor et manibus propriis tango, quia amodo etc. Aliam Sexta Syn. Act. 13. de Georgio Diac. et Chartophylace, qui his verbis ust, Μὰ τὰς ἁγίας γραφας ταυτας καὶ τὸν ςθεὸν τὸν λαλήσαντα δἰ αὐτῶν. At Act. 14. pro Μὰ τὰς ἁγίας γραφὰς, iurat Georg. Μὰ τὰς ἁγίας δυνάμεις ταύτας etc, Per Amici caput, vide infra. Per Aniorem Dei, in Visiombus Flotildis. Per Angelos Dei, Robertus Dux Normanniae iurâsse legitar apud Gul. Gemericensem Hist. Norm. l. 8. c. 2. et in Hist. Aulae eius Regni (in quo scripto non pauca sunt exempal, Politicis notanda, iur amentis aut extorits, aut persuasis ingentia partibus damna dare) In Animam alterius iuratum saepius. Et quidem de Regibus Francorum observat Tillius, semel per se ipsos iurare, quando se. inaugurantur et coronantur: in ceteris vero occasionibus, in quibus sollenniter quid piam subditis pollicentur, id verbo Regio firmare. Sed et foedera olim ipsa, quo cum Regibus aliis sanciebant; non ab ipsismer, sed iis praesentibus, a quopiam ex aulae Proceribus ad id delecto, in eorum animam iurata, addit, Vide eum l. 1. Quod apud alios quoque Principes invaluisse, patet ex Actis Alex. III. apud Baron. A. C. 1177. ubi de Imp. ex Falcando, de Sicil. calamit. ubi de Siciliae Rege: ex Charta vet. ubi de Iacobo Rege Maioric. A. C. 1284. etc. Imo nec Regum duntaxat propria haec forma fuit, sed et aliorum: In Actis enim Innoc. III. nobilis quidam in animam Marcualdi Senescalli im perii iurat p. 3. Iurabatur quinetiam in Animam Umversitatis, apud Gul. de
Podio Laur. c. 40. etc. Per Animam Patris sui, iurant Hugo Mag. apud Witikind. l. 3. Otho Imp. apud Alb. Stadensem A. C. 944. et Constantia Regina Roberti Regis Franc. uxor, apud Helgaldum Flor de iuramento Pauli Apostoli, super animam suam, vide B. Augustin. Serm. 28. c. 5. Per Aquam Stygis, iuravêre Arcades: nec aliud Gentilium Diis Sauctius iuramentum. Per Aras iuratum Gentilibus, Horat. Super Arma iurandi ritus, omnibus ferme (praesertim Septentrionalibus) populis receptus legitur: quamvis pro ratione eorum varians subinde. Vide de Alamannis, LL. Alaman. tit. 98. de Baiwariis, LL. eorum tit. 16. §. 7. de Beneharnensibus, Mardam Hist. Beneharn. l. 6. c. 26. n. 6. de Bulgaris, Nicolaum I. Resp. ad consulta illor. c. 67. de Danis, Eginhardum A. C. 811. et Adamum Brem. c. 30. de Danor. Regib. de Francis, Forrunat. l. 6. poem. 7. de Longobardis, Edictum Rotharis Regis tit. 109. §. 2. de Saxonibus, Fredegarium c. 74. Aimon. l. 4. c. 26. Alios: de Scotis, LL. Forestarum Scotic. c. 10. §. 1 de Suecis, Loccen. in Hist. Suec. p. 363. etc. Super Armilla, apud Ethelwerdum l. 4. c. 3. de Danorum Rege ubi Armilla C. du Fresne idem vult esse, quod arma: Sed nil impedire, quo minus in proprio sensu vox sumatur, discimus ex Bar tholino de Vett. Armillis. Vide quoque supra B. Super Baculos Episcoporum. Hibernis et Scotis familiare fuisse iurarte, docet Silv. Girald. Topograph. Hih. l. c. 3. c. 33. Per Barbam Othonis, s. Barbam suam, iurare solitus est Otho I. Imp. Vide Gobelinum Personam Cosinodrom, p. 202. sed et Romanis Barbam iuratam, docet nos Stat. Epicedio Glauciae. l. 2. Sylv. 1. v. 53. Per Brassicam, Teleclidem iurâsse, diximus, in voce Cepe. C. Per Capillum Dei, in Nov. Iustinieni. Per Cappar, Zeno Stoicus iuravit, vide supra Cepe. Ad Caput pecudis, in Conc. Aurelian. 4. Can. 16. Per Caput alterius, Byzantinos Graecos iurare semper paratos fuisse, referr Luitpraud. in Legat. Idem in usu habuêre etiam Graeci vetustiores, a quo dominari incepêrunt. Non vero Heroes autiquissimi. Unde Iuv. l. 2. Sat. 6. v. 16. de felici aetate loquens, air:
---- ---- Nondum Graecis iurare paratis
Per caput alterius. - --- -----
Sed et per caput Ascanii iurat Aeneas, Virg. Aen. l. 9. v. 258. et 300. Idem Hebraeis in usu fuisse, discimus ex Matth. c. 5. nec Christianos vert. per Amici caput iurare recusâsse legimus, apud Synes. Ep. 79. Per liberorum et proprium, iuramenrum, habes apud Balsamon. Comm. in Can. 95. Syn. VI. Trull. etc. Per caput Imp. occurrit apud Luithprand. Legat Apud Aegyptios vero per Caput Regu iurare, fuisse capitale, Abenezra tradit, vide et georg. Elmacin. Hist. Saracen. Imo, quod horrendum, per Caput Dei, iurâsse legitur Henr. III. Angl. Rex apud Matth. Paris. Vide quoque Nov. Tustiniani cit. Positâ manu super Caput eius, cum quo lis est, in LL. Hoeli Boni Regis Walliae c. 25. Positâ manu super Caput Imp. apud Theophan. in Niceph. Gener Ann. 8. Per Cepe iuratum Aegyptiis, vide supra, in ea voce. Per Christi sepulchrum, iurat Amalricus Rex Hierosolymorum, apud Nicetam Emanuele l. 5. n. 5. Per Cibos foetidos, quasdam gentes iurare non puduisse, notat Plin. l. 2. c. 7. Per Cineres parentum aliorumque sibi carorum, iurandi modus indigitatur Stat. Theb. l. 5. v. 329.
----- et multum cineresiurare sepultos.
Per Coronam suam, iurat Adalbero Archiep. Trevir, apud Balduin. in Gestis eius. Per Coronam, impositâ manu capit, Frid. H. Imp. apud Sanut. l. 3. part. 11. c. 11. Per Creaturas, in Egberti Poemptent. c. 12. Positâ super caput Cruce Presbyteri, Dianconi, Monachi. Super Crucem, apud Domnizon. de Vita Mathildis l. 2. c. 2. Super librum Missalem et Crucem, in Consuetud. Solensi tit. 4. artic. 1. Super te igitur et S. Crucem, i. e. super Canonem Eccl. in Foris Beneharn. Rubr. de Notar. D. Per Dentem Dei, Rex Angl. in Monastico Angl. Per Dentes Dei, Ioh. Rex Angl. in Chron. Flandr. Per Deos, vide Macrum in Hierol. Cum Destra armata, in L. Ripuar tit. 33. §. 1. in manu Comitis Dextrâ datâ, in L. Longobard. l. 2. tit. 52. §. 15. Per Dianam, maxime sollenne fuit, vide supra Diana. Super Discessorem Eccl. in Canonibus Hibernicis l. 41. c. 30. Per Discipulorum suorum gloriam, iuravit Paulus Apost. de quo vide Augustin. Serm. 28. c. 5. Per Domini fidem Robertus Franciae Rex apud Helgald. p. 64. 65. et 66. Per Duodecim Deos,
vide supra Duodecim. E. Super textum Euangelii, in vet. Charta Goffridi Com. Andegav. apud C. du Fresue in Gloss. De quo more, etiam Graecis frequentato, qui manus abluebant iuraturi, vide et Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce Ε᾿υαγγέλιον. Sub stola tactis sanctis Euangeliie, Sacerdotum fuit, in Charta Frid. II. Imp. apud Baron. A. C. 1166. Euangelio super caput posito, apud Marcellin. Com. in Chron. de Pelagio Puntif. Sic per Euangelia iuramenti, et quidem fallacis, late descriptum exemplum est, in Legationibus Menandri. F. Sub Femore manu positâ. Vide supra. Super Forte iuramentum, exstat in Charta Eduardi Angl. Regis apud C. du Fresne in Gloss. Per Fortunam suam et glotiam, iurare solitos Parthorum Reges, habes apud Ioseph. Α᾿ρχαιολ. l. 20. c. 3. More Frisionum, in Iuxe Frissico art. 81. tollebant autem sinistrâ manu sinistros capitis capillos et imponentes eis dextrae manus digitos duos, iurabant, vide Sibrand. a Sicama ad LL. Frison. tit. 12. G. Per Guttur Dei, iurar Henr. III. Angl. Rex apud Matth. Paris p. 662. H. Per Hastam, vide infra Sceptrum. Per Hephaestronem, vide Freinshemium ad Curt. l. 10. c. 4. Pro ratione Hidarum, vel per certum numerum Hidarum, apud Lambard. ad LL. Angl. Per Hoc et per Hoc, iurabat Gulielmus Rufus Rex Angl. Vide Eadmet. Hist. Nov. l. 2. Per Homousion Trinitatem, vide supra, Homousion. I. Per Infortunium suum, vide supra, in hac voce. Per Iovem et Io iurari, primum finxisse Hesiodum, tradit Hesych. in Α᾿φροδίσιος ὅρκος. L. Per Lanceam S. Iacobi, iurare solitus est Phil. I. Rex Franc. in Chron. Flandrensi c. 8. et 16. Per
Lapidem silicem, vide infra Sceptrum. Super Laidem falsum, vide C. Macrumin Hierol. Per Librum et Stolam, in verbo Domini, iurare Canonicis Senensibus praecepit Octavianus Card. in Charta exarata Ann. 3. Alex. III. Super Librum Missalem et Crucem, Vide supra. Per Linguam Dei, Monastic. Angl. Tom. III. Per Lumina sua iurandi formulam, suo aevo usitatam, tradit B. Augustin. Exeg. in Ioh. M. Manu positâ super caput sub femore, etc. Vide supra. Manu positâ super pectus, infra. Manuum contactu, apud Andr. Svenonis Archiep. Lundensem l. 7. c. 7. Per Membra carorum, frequens iurandi mos Veterum, vide C. Barth. ad Stat. Theb. l. 12. v. 103.
----- per superos magnumque Menaecea iuro.
More Minorum, apud Rollandin. in Summa Not. c. 7. rubr. 3. Iurabant autem illi, qui minores erant Ann 25. sed maiores An. 14. corporaliter ad sancta Dei Euangelia. ut idem habet c.1. Rubr. de vendeitione a minori facta. Super Mortuorum tumulos iurare, in iudiciis publicis, solenue fuit apud Londonienses: cum nempe aliquis e testibus nominatis decesserat, antequam testimoniem suum iurâsset; tum enim iurabatur a reo, ipsum, si in vivis superesset, fuisse id ipsum testaturum. Selden. ad Marm. Arondell. per Mysteria, s. Sacramenta, Christianis olim iurate, inusitatum non fuisse, praeter alia, docet Baptismatis attestatio, cuius exempla sunt cum alibi, tum in Chron. Alex. p. 711. N. Per Nomen Imp. ab Aug. temporibus, iurari coepisse, notat Casaub. ad Tib. Claud. Suet. c. 10. Per Nomen suum, iurat Cosmas patr. CP. apud Annam Comnen. Alexiad. l. 3. Per Oceanum, velut patrem Deorum hominumque, iurandi mos, Homero memoratur, aliisque. Per Oculos carorum, passim. Per Omnes gentes Amalricus Com. Montisforits, apud Orderic. Vital. l. 12. p. 880. Per Ossa suorum, vide supra, per Cineres. Per Othonis barbam, vide supra. P. Ad Pectus suum manu appolitâ iurare, Sacerdotum est, Gall. La main mise sur le pis, ut est in vet. Formula. Vide Bullam Auream Car. IV. c. 2. Per Pectus suum, iurabant mulieres apud Alamannos, in LL. Alaman. tit. 56. §. 2. an manu pectori adpositâ? quemadmodum modo de Sacerdotibus dictum. Sic tunso digitis Pectore, iurâsse dicitur Nicephorus Imp. apud Luithprand. in Legat. In Pecunia vel Vestimento, iurare Frisones solebant, in re levioris momenti, in L. Frisonum tit. 3. §. 4. Per Pedes Abbatis. Monachi iurare iubentur, in Ch. S. Ranimiri, Arragoniae Regis apud Martinezium Hist. Pinnat. l. 3. c. 17. Per Pedes Dei, frequenter deieravisse olim Ioh. cogn. Sine Terra Angl. Rex legitur, apud Matth. Westmonasteriens. Super Plagis, Indaei iurârunt, in Libertatibus concessis urbi Barcinon. A Petro Rege A. C. 1283. Per cos, qui Plataeensi pugnae interfuerant, iurâsse Athenienses, discimus ex Athen. l. 9. pugna autem illa est Olymp. 72. Anno 2. Per Populeam coronam Hercules, vide infra Populus. Per Porrum iuravêre olim Aegyptii. Vide supta Cepe. In Posse Regis, in LL. Arragon. apud Blancam p. 771. Per salutum Principum, apud Eadmer. In Vita S. Wilfrid. c. 41. et 59. Per Priscillianum, auctorem dilirii sui, iuravêre sectatores eius, teste Sulpitio Seu. l. 3. R. Per Regem caelorum, Car. Mag. apud Monach. Sang. l. 1. c. 3. Per Reges et filios eorum, iuramenta olim frequentia sustulit idem Imp. in LL. Longobard. l. 3. tit. 24. Per Regna, Oedipus, apud Sen. in eo v. 400. Ad Reliquias et tumulos Sanctorum, Vide infra. Per Resurrectionem Dei et Splendorem eius, iuravit apud Continuatorem vet. Bedae l. 3. c. 26. Angliae quidam Rex, vide infra, per
Splendorem. S. Per Sacerdotium suum Episcopi etc. iurant, in Charta Anni 865. apud Ughellum in Episcopis Veron. idqueve manu ad pectus appositâ. Unde Matth aeus Paris A. C. 1252. Henr. III. Angl. Regem peregrinationem Hierolsolymit. initurum se pollicitum, cum Sacramento more Sacerdotum exhibito, scribens, Et iurans, ait. hoc apposuit manum suam dexteram ad pectus suum, more Sacerdotis et postea, super Euangelia apposita et osculatus est ea more Lacic Cum enim corporaliter Sacerdotes iurare vetentur, in Cons. Meldensi, iurare saltem consuevêrunt, per Sacerdotium, vel in ore Saceâotis, vel in verbo veritatis s. Sacerdotis etc. ipsa vero Sacra s. Euangelia non tangunt. Vide supra. Ad Sacra iurare, item super Sacra, et super Sacrosancta, idem quod iurare in Sanctis, Vide hîc infra: quomodo iurare prohiberi Episcopos, modo dictum. Per Sacramenta vide
supra Mysteria. Super Sacramenta, apud Svenon. de LL. Castrensibus c. 8. Sacramento Catholicae fidei iurare, h. e. quomodo Catholici solent, apud Dudon. de Morib. Normann. l. 2. idem est, quod Corporaliter iurare. In Sacramento Corporis Christi, Carmelita quidam ivart, apud Thom. VValsingham. p. 309, Super Scrosancta iurate, in Chartis Anni 1223. in Hist. Vergiacensi et Betunea. Inspectis Sacrosanctis, h. e. non ractis, sed coram ipsis, iurare solebant Episcopi et Sacerdotes; εἰς τὰ προκείμενα Ε᾿υαγγέλια, apud Annam Comnenam Alexiad l. 13. Per Sacrum incelebratum, in LL. Hoeli c. 7. Per Salem, sive Sales, non raro iuravêre prisci, utpote unicum ac necessarium vitae condimentum. ut ait Plin. l. 31. c. 9. Vide Carisium et Libanium. Per Salutem coniugis, iurare Christianis in usu fuisse, agnoscit Hier. c Iovin. l. 1. c. 18. Per Salutem Principum, in Gestis Regum Francorum, c. 13. Per Salutem suam, apud Greg. Turon. l. 3. c. 15. Ad Sanctorum reliquias, vide suo loco Per Sanctos Franciae, iuramentum proprium Phil. Aug. memoratur Matthaeo Paris. Super Sanctos, εν τοῖς ἁγίοις, apud Cantacuz. l. 1. c. 2. Iurer sur Saincts, Gallis: item super Sancto in Ann. Francor. Bert. A. C. 854. in Sanctis quoque, idem est quod super Sacrosancta, nempe tactis Sanctis Euangeliis, vel reliquiis iurare, in Capitul. Car. Mag. l. 1. c. 63. in Capitul. A C. 813. c. 9. in LL. Ethelredi Regis ad Venetingum editis A. C. 854. etc. In loco, qui dicitur Sanctum, in Capitul. 3. A. C. 813. c. 10. Per Sanctum de Bethleem, Lud. VII. Rex Franc. Per Sanctum Steph. in Capitul. cod. A. C. 789. c. 10. Vide quoque infra. Per Sceptrum, vide infra in hac voce. Super Sepulchrum debitoris, in LL. Hoeli Boni Regis Walliae c. 27. Per Servatoris mensam, κατα τῆς τȏυ Σωτῆρος κρατέζης, vide infra Mensa sacra. Supra corpus S. Severini, iuratum olim in partibus Vasconiae, in murtris et maleficiis, quam consuerudinem abrogatam esse, a Phil, Francorum Rege supra diximus.
Per Zion et Sinai montem, in Formula 14. ex Baluzianis. Spatâ tractâ iurare, in Capitulis ad L. Alamaun. c. 22. edit. Baluzianae. Vide supra. Per Spatam suam iurat et Capitulum firmat Car. Calvus, apud Hincmarum Rem. in extemporali Admonit apud Cellotium p. 439. Per Splendorem Dei, iurat Gul. Nothus. apud Orderic. Vital. p. 536. Per S. Stephanum et per Reges vel corum filios, coniurationes vetantur, in Capitul. Car. Mag. de diversis rebus A. C. 789. c. 10. Per sanctum Stephanum, vide supra Sanctum. Sub Stola tactis sancits Euangeliis, iurant Archiepp. atque Electi, in Charta Frid. II. Imp. apud Baron. A. C. 1166. Per librum et Stolam in verbo Domini, iurant Canonici Senenses, apud Ughellum Ital. Sacr. Tom. III. p. 563. per Tenebras, vide infra Tenebrae. Per Terram, in hac voce. T. Suer Testibus aprinis Herculi iuratum et foedus factum fuisse cum Nelei liberis, legimus apud Paus. l. 4. Cuius iuramenti sollennis postmodum omnibus Athleti, eorum parentibus, fratribus, Gymnasiarchis, ad Olympiacos ludos rite faciendos, meminit idem l. 5. Per Tetrada. vide infra Tetrachordum. Super Textum Euangelii, in Charta Goffridi Com. Andegev. pro Abbatia Vindocin. in Regesto Phil. Aug. Herouvalliano, apud C. du Fresne. Per Timorem patris sui, vide infra Timor Super Triginta denariis, in LL. Henr. I. c. 65. Trinicum Iuramentum, occurrit apud Guesnaium in Ann. Massil. p. 356. Vide Per Venerationem Principis, vide infra ubi de Periurio. Per Ventos, vide in voce Ventus. In Verbo Domini, vide supra per librum et Stolam. In Verbo Sacerdotis s. Veritatis, vide supra ubi de Sacerdotum iuramento. In Vestimento, iurabant Frisiones, si res esset parvi momenti, in L. Frision. tit. 3. §. 4. Ubi Sibrandus a Sicama existimat, iurantem oram vestis eius, cui se purgabat, vel alterius vestis vel sui ipsius apprehendentem; sollenni iuramento se vel servum suum purgâsse. Quemadmodum, cum iidem in Pecumam, similibus in casibus, iurarent, putat, ralem prolato nummo, solido vel denario, in quo vultus Regis vel crux effigiata, ei manum imposuisse, atque ita, quasi teste Rege vel cruce, iurâsse. Eodem videtur spectare, quod eadem lex habet, c. 14. §. 4. Et iuret. Ille homo homicidii, de quo interpellatus sum, reus est, tenens eum per oram sagi sui. Galli dicerent, le tenant par le pan de sa robe. Per Viros optimos, Nasamones olim iuravêre. Per Vitam Regis et Filiorum, iurare vetant Lex Longobard. l. 3. tit. 24. et Capitul. Car. Mag. l. 3. §. 43. Per Vitam suam, Arabum iuravêre Reges, teste Georg. Elmaceno Hist. Saracen. per Vultum de Luca, picturam nim. B. Euangelistae affictam, iurare consuevit, apud Gul. Malmesbur. l. 4. c. 1. Gul. II. Angl. Rex etc. Plura Vide apud Filesacum, Thom. Dempfster. Paralip. ad Ioh. Rosin. Antiqq. C. Barth. Animadvers. Stat. et Comm. Superstitionum, Alios: nec non hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Juramentum — Ju ra*men tum, n.; pl. {Juramenta}. [L.] (Roman & Old Eng. Law) An oath. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Juramentum — (lat.), Eid; so J. assecurationis, s. Erbeid; J. credulitatis, Beglaubigungseid; J. integritatis, Integritätseid; J. paupertatis, Armeneid; J. quantitatis, Würderungseid …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Juramentum — (lat.), Eid; j. obedientiae, der Eid, vermöge dessen sich der katholische Geistliche gegenüber den Kirchenobern zum Gehorsam verpflichtet. j. editionis, Editionseid (s. Edition); j. in litem. Schätzungseid (s. d.); j. manifestationis,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Juramentum — Juramentum, jusjurandum, latein., Eidschwur …   Herders Conversations-Lexikon

  • juramentum judiciale — /juramentam juwdishiyeyliy/ In the civil law, an oath which the judge, of his own accord, defers to either of the parties. It is of two kinds: First, that which the judge defers for the decision of the cause, and which is understood by the… …   Black's law dictionary

  • juramentum judiciale — /juramentam juwdishiyeyliy/ In the civil law, an oath which the judge, of his own accord, defers to either of the parties. It is of two kinds: First, that which the judge defers for the decision of the cause, and which is understood by the… …   Black's law dictionary

  • juramentum — ju·ra·men·tum …   English syllables

  • juramentum — /juramentam/ In the civil law, an oath …   Black's law dictionary

  • juramentum — /juramentam/ In the civil law, an oath …   Black's law dictionary

  • juramentum — (Civil law.) An oath …   Ballentine's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”